- CONSILIARII Augustorum
- CONSILIARII Augustorumin Inscript. Romae, PROC. AD. BONA. DAMNATORUM. PROC. AD. ALIMENTA. AUGG. aliter in Consiliis Augg. apud Capitolinum de Antonino Pio, c. 3. Post Consulatum in consiliis Hadriam frequens vixit: dicebantur primae classis seu primi ordinis Comites seu Amici, quos in secretius interiusque consilium, in quo de summa Rei publ. agitabatur, Legati audiebantur et maiora alia negotia tractabantur, solebant Imperatores admittere: Comites intra Consistorium et Comites Sacri Consistorii Consistorianique sub posterioribus Imperatorib. dicti. Galli hodie Consiliarios Status vocant. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 18. et Treb. Pollionem in Macriano, c. 11. Sed et Consiliarias habuêre Augustae, legendis, ponendis, collocandis capillis, in quibus, tamquam in te magna magnam operam posuisse, diximus supra, ubi de Capillis et Coma struenda. Ceterum quisquis antiquitus bonô Consilio Rem publicam iuvit, coronâ quoque suâ redimitus est, uti de iis diximus retro, qui Commoda publica aliâ quâdam ratione promotum ivêre. Sic a matronis memoratur Diophantus is coronatus, qui consilium PHocensibus suggessit, ut uxores una cum liberis in locum lignis circumdatum compulsas, si ipsi victi proeliô essent, cremarent, apud Plutarch. de Virt. Foem. Et Aristophaves oleaginâ coronâ insignitus est, quod ausus esset firmare, Rem publ. Atheniensium nullius esse in dominio, sed per omnia sui iuris, uti in Vita eius legimus. Consimilern coronam a Populo Atheniensi quibusdam concessam, et a quibusdam civitatibus urbi Athenarum se auctore datam, Demosthenes gloriatur de Corona, Ac multos, inquiens, iam a vobis versatos in Republ. coronis esse donatos, sciunt omnes. Propter quem autem alium Res publ. coronata sit, Consiliarium dico et oratorem nisi propter me, nemo omnium dicere queat. Hinc Alcibiades apud Platonem, in Alcibiad. l. 2. ad Socratem ait, Καὶ μὴν τουτονὶ τὸν σέφανον, ἐπειδήμοι δοκεῖς συμβεβουλευκέναι, σοὶ περιθασω, Atqui hanc coronam, quando mihi videris praeclare consuluisse, tibi circum ponam etc. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 5. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.